Property:Latin

From Embassy of the Free Mind Wiki
Revision as of 12:31, 27 June 2025 by Jackkausch (talk | contribs) (Created page with "{{#set: Has type=Text }}")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
Jump to navigation Jump to search
Showing 9 pages using this property.
6
DE VOLUPTATE fecondationem, titillationemque, voluptatem esse iudicaverunt. Caput I. Opiniones peripateticorum de voluptate. Aristoteles autem horum nihil voluptatem nuncupare vide- tur. Cæterum apprehensionis ipsius quandam perfectionem, ut prior quidem dulcedinis perceptio sit, ex hac aliud quiddam nascatur eius quasi comes, et annexa perfectio, eademque voluptas exis- tat. Quid vero sit huiusmodi perfectio, quam voluptatem nominat, nun- quam (ut videtur) explicuit. Peripatetici autem, qui fluxerunt ab Aris- tote, dum id, quod ab eorum principe obscure dictum fuerat, explicare, et in lucem edere vellent, in diversas sunt sententias distributi. Nam alii quidem in sensibus, alii vero in eo, qui sensus sequitur appetitu volup- tatem collocavere. Et qui in sensibus, diversis quoque modis Aristo- telem interpretantur. Etenim non nulli duas in sensibus esse putant per- ceptiones, quarum prima ab iis, quae extrinsecus offeruntur in animum quodammodo proficisci, ac fluere videtur; altera vero ab animo magis profecta, ad ea, quae extra sunt porrigi. Primo nanque animus exempli gratia dulcedinem percipit, quae prima perceptio ex ipsius rei, quae ob- jecta est, suavitate oriri videtur. Deinde considerat se dulcedinem con- secutum fuisse, illam percipere, habere, eaque perfrui; atque hanc illam se- cundam animi perceptionem, seu cogitationem, sive meditationem, seu animadversionem, voluptatem appellatam esse ab Aristotele censuerunt, ut voluptas sit illa ipsa consideratio, qua bonorum praesentia se frui quis cogitát. Non nulli non sensum, cum se dulcedinem confecutum animadvertit offerri, et quasi erigi, et quadam velut hilaritatem conci- pere, ac per se ferre, eamque voluptatem ab Aristotele dicta arbitrantur. Itaque voluptatem esse elevationem, sive hilaritatem animi adepti iam illud, quod cupierat bonum. At vero qui voluptatem in ea parte animi, qua appetimus posuerunt, duas appetitus proprietates esse putant. Una quidem moveri nos ad eaque inclinari, quae procul a nobis sunt bona, nec dum illa fuerimus consecuti; altera vero in eo, quod adepti iam consecutique sumus, consistere. Primam cupiditatem, alteram, quietem nun- cupant; et illam quidem molestia, sollicitudine, cura, anxietate, plenam esse; voluptatem hanc vero ineffabili quadam suavitate perfusam, eamque vo- luptatem a peripateticorum principe nuncupari, ut nihil aliud volup- tatem fuerit, nisi terminus quidam, sive quies appetitus in bono, quod iam fuerit confecutus. Unde Lucretius, requies inquit hominum divumque voluptas. Cæterum quid ipsa quies sit, non eodem omnes modo  
LIBER expofuerunt. Aliinanque ceffationem ipfam, acueluti finem aliquem appetendi quietem definiunt. Appetitum et enim cum id,quod cupie rat bonum adeptus fuerit, ab appetendo defiftere.Itaque follicitudine et anxietate uacare, quæ uacatio quies ipfa fit, eademque uoluptasab Arifto tele nuncupata Ideoque uoluptas eft, ut ifti definiút, acquifito, quod cu pitum fuerat bono, ab omni appetendi follicitudine et anxietate uaca tio. Non nulli uero peripatetici aliquid huic uacationi aliud ad- diderunt.Carere quippe omni moleftia non dum plenam, ac perfectă uoluptatis naturam poflidere Fieri uero integram, atque abfolutam fi in eo ipfo ftatu ficomnisappetitio conquiefcat, ut non modo non ulte rius appetat quippiam, fed huic,quo fruitur bono totis neruis, ac uiri bushæreat, affentiatur fibi effe fatis,atque í id penitus diffundatur Efter igo, ut cenfent ifti, uoluptas affenfio, atque diffufio appetitus in id, quod poffideatbonum, quo fitut mediisin uoluptatibus liquefcere corpusto tum,ac diffuere uideatur. cum omnis animi, corporífq; uis, ac motus in id, quod extrinfecusobiicitur,inclinetur, ac penitusrapiatur. Eiufce- modi uero diffufio non modo in corporismembris partibufque.uerú etiam in appetitu naturaque animi efle debet neque enim i rem aliquă corpus nifi appetitus i pulfu animique poteftate diffunditur Quapro- pter etipfum quoque appetitum animumque diffundi necefle eft,atq; auidiflime affigi,et hærere illi, quod propriæ uideatur naturæ cógruere. Omnisigitur huiufmodi animi, appetituſquenixus,copulandı,hærédi affigendi ei, quod iam poffidetur bono uoluptatem continet, nec aliud quicquam, ut illis placer, uoluptaseffe uidetur, nifi aflentiri, hærere, affi gipræfenti bono, o,in id que difluere, penituſque diffundi-modo hæcin- telligasin animo,in eaque animi parte, quæappetendi iuis nominata eft fieri-Nam huiufmodi motus in calore quoque fanguine, ſpiritibus, to toque corpore reperitur, qui nec tamen uoluptaseft, nec parsaliqua uo luptatis.uerum ab ea,quæ in animo eft diffufione, affenfioneque, quam uoluptatem dicuntalla quoque corporis liquefactio, effufioque ueluti ueftigia quædam intima uoluptatis proficifcunt.Ná qualia hæcin cor pore funt,talis et in animo uoluptas exiftit. Caput.vii.Que platonicorum cum ariftotelicis concordia, et quid Pla to de fenfibus, et affectibus, Aec eftigitur peripateticorum de uoluptatis definitióe fen- tentia, quam ipfearbitror, ne minima quidem in partea Pla- tonis  
DE VOLUPTATE tonis nostri sententia discrepare, nisi quod Aristoteles latius loquitur eodem nomine voluptatis, et eam, quae in mente est, iocunditatem,et eam quae in sensibus nominans. Plato vero voluptatem vocat eam, quae sensibus accidit.quod vero in mente est, id gaudium nuncupat. Quinetiam interdum et ipse Plato voluptatis et gaudii nomina confundit, utroque vocabulo utens ad utrunque significandum. Nomine igitur vel nullo modo, vel vix, ac minimo discrepant, ex vero re congruunt testes esse possunt non nulli Platonis libri, nec non Platonici plerique haudquaquam philosophica contemnendi. Nam Apuleius, Calcidius, Contius, Ptolemaei Platonici nobiles eo, quem breuiter referam, modo Platonis sententiam obscurissimam in Timco verbis positam, interpretantur. sensum profecto aiunt a Platone primam animi perceptionem, quae ab ipsa corporis passione nascatur, intelligi. Et enim rerum omnium, quae noscendae sunt, species quasdam ad nos fluere, sensuum foraminibus hauriri in eo, qui in cerebri ventriculis est, spiritu imprimi, atque consignari. eiusmodi rerum species in spiritu, quod quidem corpus est tenuissumum, atque perlucidum figuratas pullare animum, atque efficere, ut illa ipsa obiecta externa, quorum hae sunt imagines intuetur, atque percipiat. hanc animi perceptionem ab ipsa corporis passione impulsionesque nasci uidemus spiritus siquidem ab externis motis corporibus, ipse animum simili pulsat, formatque imagine. Cum igitur eiusmodi perceptio a spiritus impulsione nascatur, consequens est eam a corporis passione, idet pulsu motioneque proficisci, quod imitatus Aurelius Augustinus Platonicus bonus in eo libro, qui de animi quantitate scribitur. sensus est, inquit, passio corporis per se ipsam nolens animam, idet per ipsam corporis speciem sensibus haustem eiusdem quoque passionem corporis, prima quadam, et propria imagine percipi. Ex quibus fit, ut gemina corporis passione sentiamus. Nam cerebri spirituque impulsionem externorum corporum passiones apprehe dimus. Passionem vero illam, quam corpus proprium extrinsecus accepit, Platonici bifariam dividunt, quarum una leniat corpus, ac mulceat, nec tamen membra, visceraque pulset, quam palpet, atque titillet altera vero asperius, ac durius agitet. Cum vero animus primae illi corporis motioni, cuius mulcere proprium est, consentiat, voluptatem fieri. cum ab altera, quam asperam dicimus, abhorreat, atque defciscat, dolorem afferunt. Assentitur autem animus corporis motioni, cum ei libenter adhaeret, affigitur, copulatur, perfunditurque in ea suavissime con  
LIBER quiefcit Quapropter Aurelius Augustinus voluptate definit appe- titionis ipfius cum eo, quod amauerit unionem. Non ne et hoc idem pe- ripatetici voluptate fuperius definire, requiefcere animum, per- fundi, ac penitus copulari. Quid ergo restat, cur non dicantur Plato- nici, peripateticique unum, atque idem de voluptate, et dicere pariter, et sentire? Quo alio discrepant, nisi illi consentire animum, isti quie- scere, ac silere dicunt. Immo et ob hoc nihilo discrepant; necenim quie- scit animus unquam, nisi consentiat, nec consentit quidem, nisi pariter et quiescat. Caput viii-Quomo peripatetici dividunt voluptate, et de duobus aiz. 9 Vid ergo Platonici ac peripatetici de voluptatis definitione ne tradiderint, et quemadmodum in idem utrorumque di- sputationes conveniant, fatis iam arbitror declaratum. Quod uero de voluptatis divisione peripatetici senserint exequamur. Om- nem peripatetici naturam hominis ex anima constare putant, et cor- pore. Animam vero in duas partes, ut ad propositam questionem perti- net, mentem uidelicet, sensumque distribui. Rursusque mentem vim pariter geminam, naturamque habere. Earum profecto unam in verita- tis indagatione, alteram in consultatione, et actione versari, atque illum (uteorum verbis utar) contemplativum intellectum, hunc activum no- minant. Illius proprium esse rerum earum, quae naturae ordine conti- nentur, causas, proprietates, progressusque perquirere. Solaque veritatis contemplatione contentum esse. Huius autem opus dici volunt, quae agenda, fugienda velint, consulando discernere. Sensium vero alios quidem intimos, externos alios vocant. Intimos (ut vult Averroes peripa- teticorum interpretum acutissimus) quatuor in species dividunt, quo- rum primus omnes, quae per externos quinque sensus hauriuntur ima- gines colligat, atque percipiat, ob idque communem sensum appellant. Al- tera deinde vis imaginandi ab iis nuncupata est, cuius officium sit, cum ipse nihil per se fingat imagines, quae a prioribus sensibus acceptae sunt, retinere, easque tertiae sentiendi naturae, cui illi phantasiam, existiman- dique, ac cogitandi vim dicunt, afferre, cuius opus esse arbitrantur, ut iis acceptis imaginibus, quid aut quale sit id cuius illae imagines sint, iudicet, atque percipiat, eaque ipsa, quae discreverit, sive conjunxerit, seu concepta judicando, postremam cerebri ipsius, sensusque particulae, quam memoriam dicunt, servanda commendat. Sensus vero illos ex- ternos  
DE VOLUPTATE ternos qui ad id, quod quærimus magis ualent, quinque in species, quæ cunctis notae sunt, dividunt, eosque sic inuicem se habere purerent, ut qui eminentiorem corporis locum possident, puriores simplicio- resque sint. Reliqui crassiores. Ideoque visum auditu, hunc odora- tu, odorandi vero vim gustu, hunc denique tactu puriorem videri. Nam ad visum lux, atque colores, Ad aures soni, ad nares odores. Sa- pores ad gustum, soliditas vero, ac mollicies, calorque, et frigus ad tangendi vim pertinent. Quapropter quo lux, colorque sono, sonus odoribus, hi vero sapore. Sapores autem iis, quae tactui subiciun- tur puriores exsistunt, eo visus auditui, hic narium sensui. Sensu hic gustui, gustus denique tactui, puritate, dignitateque praestant, His autem quinque viribus sentiendi, quinque pariter in corpore (ut illi vocant) organa atque subiecta, et quasi fundamenta quaedam at- tribuuntur. Nec aliud quicquam haec esse uidentur, nisi corporis quae- dam affectiones, quas alii dispositiones, alii qualitates, non nulli com- plexiones nominant, quae elementorum varia commixtione diver- sis in partibus corporis diversa nascuntur, ac sunt diversorum quoque sensuum fundamenta. Alia nanque corporis affectio est, qua viden- di potestas sustinetur, ac viget. Alia vero qua audiendi, idemque est dereliquis omnibus iudicandum praeter has quinque seu affectiones, sive subiecta, quinque pariter instrumenta, solidioraque corporis mem- bra, quibus tum sensus, tum etiam affectiones ipsi inhaereant, velut receptacula quaedam adinventa, constitutaque sunt. oculi nanque vasculorum inftar affectionem vimque videndi recipiunt, ceteraque, ut perspicuum est, corporis membra certo quodam ordine ceteris qua- litatibus, ac sensibus assignantur. His praeterea membris, instrumen- tisque proprii quidam motus, qui cuiusque affectum intimum de- monstrare uidentur, innati sunt. Itaque in ipsis animi perturbationi- bus, modo rubescere, modo pallere, et alias quidem contrahi, ac rigere, alias vero diffluere, et quasi liquefcere cernimus. omnia, quae longo iam ordine dinumeravimus voluptate, ita hac CAd hac tinere Aristoteles arbitratur, ut in ea mente, quam contemplativam appellat, perfecta quaedam atque absoluta voluptas infit. In caeteris de- inde hominis partibus gradatim degeneret. Nam septem (ut putat) de caussis, prima illa voluptas, altera quae in activa mente ponitur, volu- ptate perfectior esse videtur. Omnis enim, quae ex veritatis inda Z iii  
LIBER gatione contemplationeque fufcipitur voluptas honefta eft, ac laude digniffima. Cum vero mens altera de rebus agendis fugiendiſque de- liberat, gaudérque eiusmodi rerum electione, non omnis tamen vo- luptas illa laudari solet. Quæ ex his consiliis actionibusque, quæ gibus optimis aduerfantur, prouenit, merito vituperatur veluti si mens confilio contra patriæ, parentumque salutem, contraque ius fufce- pro gaudeat, cum honeftis actionibus delectatur, voluptas honesta est. cum vero mediis, illa quoque est media, quo sit, ut primam me- te unum duntaxat gaudii genus, idque laude dignum existat. In al- tera vero tria (ut diximus) genera, honestum, turpe ac medium repe- riantur. Cilla quoque ratio, qua ille in decimo de moribus uti- tur, non parum ad id, quo de agimus valet. diutius enim contem- plari nos inquit, quam aliud quid vis agere posse, cumque veritatis inquisitione firmior, stabiliorque, quam quodlibet agendi officium sit, necesse est eam quoque, quæ ex illa provenit voluptatem stabilio- rem, ac perfectiorem existere. Adde quod sapientis vita con- templatioque pauciorum quam civilis indiget, quapropter illius vo- luptas cum ipsa quoque paucis minimisque contenta sit, proculdu- bio magis ex se ipsa sufficiet, ac perfectior iudicabitur. CEft præ- terea pars ea mentis, cui natura contemplationem tribuimus, altera ut nemo, utique negaret, perfectior, proptereaque præstantiorem ca- teris omnibus voluptatem affert. Cumque actiua mentis mo- tus agitationeq; ad aliud quoddam, aut eligendum, aut reiciendum se- ratur, primæ vero mentis contemplatio se ipsa contenta sit, nec ali- ud omnino quicquam præter se ipsa desideret, necessaria ratione con- ficitur, voluptatem, quæ contemplationi propria est, sui duntaxat gratia desiderari. Alteram vero aliud præter se quiddam velut finem expetere, atque iccirco primam illam admodum præstantiorem iudi- candam esse. Accedit ad hæc, quod prima cuiufque pars atque perfectior, totiusquasi vicem appellationemque gerit, ex quo sequi- tur, ut cum hominum quisque pluribus ex partibus constitutus sit, ea tamen, quæ contemplationi deputata est, quia ceteris dignitate præ- stet integram pene naturam hominis complectatur, eaque maxime homo, ut Aristoteles inquit, existat, quamobrem, et illius actio nobis præcipue congruit, atque ineffabilem continet voluptatem, quare natura cognatiora sunt, maiorem unice voluptatem afferre solent. Postrema  
DE VOLUPTATE Poftrema uero Ariftotelis argumentatio probat, propriam immortallium deorum operationem in sola contemplatione consistere ideoque neque quicquam in nobis praeter primam (ut diximus) mentem contemplationemque, atque eam, quae ex illa oritur, voluptatem, quod deo cognatum sit, inesse videtur, quod si voluptas huiusmodi, quia sola quis immortalibus convenit, maxime divina est, reliquis omnibus voluptatibus praestantior merito judicabitur. His igitur argumentationibus, ut contemplationis voluptatem illi quae agendo percipitur, anteponeret, Aristoteles utebatur verum ad eas iam, quae quasi titillant sensus, et ad eos suavitate quadam affluunt, atque illabuntur, deveniamus. Has in duas ab Aristotele species divisas comperimus, ex quibus aliae quidem naturales, aliae contra naturam esse videntur atque naturales eas vocat, quae cum naturam reficiant ab omnibus, aut pluribus appetuntur, atque pari quoque numero bifariam dividit, quarum aliae cunctis animalibus aequae communes sunt, aliae vero singulis pro diversitate naturae quodammodo propriae, atque cognatae. Namque quod cibum cuncta, potumque, ac veneris usum expetunt, communis naturalisque libidinis, ac voluptatis est proprium, quod autem singula pro naturae diversitate singulis, certisque rebus varie delectantur, aliique alia gratiora contingunt, id naturali quidem attamen propriae voluptati competit. Nam cum id voluptatum cuique, quod eius naturae congruat, videatur, diversaeque sint diversorum animalium affectiones, atque naturae, necesse est differentibus animalibus ea quoque, quae congruant discrepare. Atque iccirco certam, et quasi propriam singulis animalibus cupiditatem (ut inquit Heraclitus) voluptatemque competere. Delectat enim quenque, quod naturae suae sit aptum, trahit sua quenque voluptas. Atque hae sunt, quas naturales appellat contra naturam vero eas esse vult, a quibus universum pene hominum genus abhorret easque in tria dividit genera. Alias enim flagitiosa quadam corruptaque natura, alias consuetudine pessima, non nullas morbis, adversisque casibus evenire perversitate vero naturae contigisse scribit Aristoteles, ut mulier quaedam praegrantium viscera rescindere, puerosque vorare ardentissime niteretur, vel quod de efferatis quibusdam gentibus circa Pontum ferunt. Alios enim crudis, alios humanis carnibus delectari, non nullos tradere natos inuicem, ut in conviviis comedantur. Troglodytas vero serpentinis carnibus vesci. Diuturna quoque consuetudine plerisque contingit, ut pilorum euulsione, aut unguium esu  
LIBER delectentur. Sæpe etiam, aut animi, aut corporis morbis id evenit, ut ille, qui matrem immolauit, comeditque et qui partibus ac filia cir- nibus, ut vefceretur utrunque decoxit, quique conferuijecit arden- ter concupiuit, eoque interfecto fumma cum voluptate vorauit. Nos quoque vidimus certo corporis morbo affectos, alios quidem lapillos, alios gypfum, non nullos terram, quofdam carbones, alios calcem, ut prægnantibus fæpe accidit, dentibus avidiffime refere. Tria hæc contra naturam genera voluptate, non humani fed ferini im- maniſque effe putat ingenii, unde ejufmodi voluptates, in eo, qui de moribus infcribitur feptimus, immanes appellat. Ex his quæ hactenus numerauimus, tria effe videntur apud Ariftotelem genera voluptate. prima quidem in contemplatione, altera vero in con- fultatione, atque actione verfat, et utrunque fane in mente, fed di- verfo quodam (ut diximus) modo confiftunt, tertiam deinde in fen- fibus pofiuimus, eamque in duas diftribuimus fpecies, naturalem fci- licet, et contra naturam. naturalium vero alteram communem, al- teram propriam nuncupamus. immanium præterea unam cor- rupta, flagitiofáque natura, alteram vitiofa confuetudine, tertiam mor- bis contingere. primam igitur, quæ ex contemplatione nafcitur vo- luptatem,quod deo fimillima fit, quodque non, ut homines, fed ut dii fumus, nobis contingat, divinam vocat, eam vero, quæ actio- nentis eft propria, honeftam fane, non tamen divinam nominat-eft enim honeftas non ipfa quidem divinitas,fed perfectum quoddam divinitatis fimulacrum, atque imago. unde fecunda mens, atque vo- luptas à prima degenerat, quod primæ divinitas, alteri vero divinita- tis fimulacrum tribuatur. Quæ autem corpus deliniunt, volupta- tes, nec divinitatis amplius, nihilóque magis honeftatis participes efle queunt quippe cum honeftas folius mentis decor, pulchritudo, atque ornatus exiftat, atque hic ornatus partiumque omnium convenien- tia in mentis habitu honeftas, in affectibus moderatio, in actioni- bus modeftia, in operibus ordo, in corpore forma à plerifque plato- nicis appellatur, habent tamen et ipfæ, quæ fenfus movent volupta- tes exiguam quandam honeftatis imaginem. Quæ enim ex iis men- tis rationifque legibus obfequuntur, ob eamque caufam moderatæ fi- unt, ob hanc ipfam moderationem honefti, atque decoris naturam imitari videntur. cumque honefti appellatione haud omnino digne fint, boni vocabulo ab Ariftotelicis appellantur atque effrenatiores, minufque  
DE VOLUPTATE mindique rationis participerfunt, eas ne diuinās, nec honestāt, nē denique bonās, sed vituperatione potius dignāc malas esse censet. olmque non aliud modum excefferint, ut ab hominum moribus ingenidique abhorrere penitus uideantur, nitidas quidem, humanās tamen uoluptās nominat, easque in duas distribuit partes, alias enim appetitionem duntaxat erumpere, ut qui his afficitur, appetat pro fecto præter rationem, et ducit, ne id tamen consulto efficiat, nec agendum extra perturbationes instituitus existimet, sed quodam deinde ardore libidinis excrefcat, contra id, quod recta ante mens elegerat, inclinetur, atque trahatur, eiusmodi uero incontinentis ani mi uoluptates esse putat, alias uero non modo appetitionem, verum eti am mentis iudicium deprauat, ut et contra quam decet concipiat, et id ipsum agendum bonumq; mens iudicet, consultoq; eli- gat, pro uiribus uoluptati corporis indulgere, et eas, quæ sic mentem occaecant intemperantis hominis uoluptates, esse probat. Omnes ta- men, quas hactenus in sensibus posuimus humanae uidentur. At uē- ro cum ab hominum consuetudine ingenioq; alienæ uoluptates ho- mini cuipiam, uel pessime nato, atque educato, uel morbis extra sepo- sito dominantur, quoniam bestiarum potius, quam humani ingenii proprie sint, seruiles, atque immanes appellat. Sed hæ omnes, quas sensus nobis porrigunt uoluptates, in quinque ueluti gradus, pro numero quoque sensuum ab Aristotelicis digeruntur, atque eas eundem, quem et ipsi sensus ordinem tenere censentur, uidendi uoluptas, illa, quam au- res præstant, puriora digniorq; fit, aliæq; quæ similiter aliis eodem ordi- ne puritate dignitateq; præstant. Caput.viii. Voluptates auditus, atque uisus, excellentiores sunt cæ- teris sensuū uoluptatibus. Itē de omnibus sensibus, et instrumentis eo. St autem ratio quædam optima à Platonicorum principi- bus adinuenita, qua oculorum atque aurium uoluptates, cæ- teris, quas corpus offert, omnibus præferunt, soni gppe, et hæc oculis cernunt figuræ, optima quadam atque aptissima partium coniunctio- ne conficiuntur. Id autem proportione fieri nequit, nec absque ordine est ulla proportio. Ordo autem maxime rationis est proprius, quo si ut in plerisque sonis, figurisq; ab illa compositionis ordo insit, vestigium quod- dam rationis inesse uidētur, quæ quidem rationis imago in cantuum, uocumque numeris, harmonia, in partium uero membrorumque conuenientia, pulchritudo à Platonicis nunc patur, quo efficitur, ut hæc